- GYRUS
- I.GYRUSin vet. Epigr.Septem etiam gytis claudunt certamin palmae,Quod caelum stringunt singula sorte pari:καμπτὴρ est in Citco seu καμπτὸς, qui,flexus proprie circa metam, hîc pro toto spatii decursu sumitur, ut vidimus supra. Certe in re Equestir vox nota, unde similitudo frequens apud Poetas Musarum currus et equos agnoscentes, inde desumpta. Columella l. 10. v. 226.Sed quid ego infreno volitare per aethera cursaPassus equos audax, effreni tramite raptor?Ista canat maiore Deo ——Me mea Calliope, curâ leviore vagantem,Iam revocat, parvoque iubet decurrere gyro.Sic contrahere gyros Musam orat Stat. l. 4. Sylv. 7. v. 4. pro Heroicis cantibus Lyram redigere a dmitiores et tenuiores sonos, vet. Schol. Primi autem, Virg. Georg. l. 3. v. 115.Frena Pelethronit Lapithae, gyrosque dedereImpositi dorso ——uti ex Virgilio ostendimus supra, ubi de Equitandi arte. A'voce gyrus, mrrgarita gurosa dicitur, apud Valgium Epigr. Charisio laudato,Sint gurosa rotunda margarita,pro gyrosa, Salmas. ad Solim. p. 1123. etc.II.GYRUSmons AEtoliae, apud Acheloum fluv. Calydoni urbi imminens, unde et Calydon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.